- ANNUALE
- ANNUALEidem quod Annale, de quo supra. Irem, idem nonnumquam cum Annata, reditus nempe annuus Praebendae Canonici defuncti. Necrologium S. Victoris Paris. de Ludovico VII. Rege franciae: Annualia quoque regalium Abbatiarum, aliaque multa nobis donavit; precibus scil. Stephani de Garlanda Archiepiscopi Paris. ut est in eodem Necrolog. alibi. Charta Roberti Abbatis eiusdem S. Victoris in M. Pastorali Eccles. Paris. l. 20. Charta 85. Super co, quod dicti Religiosi dicebant, se percipere debere annuale in pane et vino, ubicumque decederent socii Dn. Episcopi Parisiens. etc. Charta Iohannis Ducis Castrivillani A. C. 1260. Volo, quod Prior de Marmissa --- habeat annalia Canonicorum decedentium, etc. apud Car. du Fresne Glossar. Aliud Annuitas, pensio videl. annua, Anglis Annutiu. Unde Breve annuitatis, quo creditor debitorem convenit, cum pensionem annuam constitutae pecuniae percipere non potest, apud Littletonem sect. 219. laudatum eidem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.